Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/43

Haec pagina emendata est
LESSON XV
colloquium

Quae arma, mīles Rōmāne, habēs?

Galeam et scūtum habeō. Haec est galea mea; hoc est scūtum meum.

Quid facit scūtum?

Scūtum mē tegit.

Quid facit galea?

Galea caput meum tegit.

Quae tēla, mīles Rōmāne, habēs?

Tēla mea sunt gladius et pīlum. Multī mīlitēs sagittās habent sed ego sagittās nōn habeō quod nōn sum sagittārius.

Ubi habitās, mīles Rōmāne?

In castrīs habitō cum est bellum. Castra amō. Castra sunt lāta et longa et multī mīlitēs Rōmānī in castrīs sunt. Longē ā casā patris meī sunt castra. Patrem et mātrem nōn videō. Interdum sum dēfessus et patrem et mātrem vidēre cupiō, sed ad casam nōn eō quod dux hoc dīcit: “Bonus mīles pugnat. Mīles malus domum it.”

Cūr cōnsilium nōn capis et domum īs?

Dux meus est benignus dux sed cōnsilium intellegit. Nōn cupit mīlitēs domum īre. “Cōnsilium nōn est bonum,” inquit dux. “Est malum. In castrīs manē.” Tum numquam īre cupiō.

Labōrāsne semper in castrīs?

Minimē. Ego et trēs amīcī interdum ad silvam īmus. Cum in silvā sumus, iacula habēmus. (Iaculum est pīlum sed non longum pilum.) Sagittās quoque habēmus. Interdum ad castra animālia portāmus. Animālia ad ducem portantur. Cum cēna bona in mēnsā parāta est, laetī sumus.