Pagina:Luciani Samosatensis opera, quae quidem extant, omnia, a Graeco sermone in Latinum conuersa.djvu/88

Haec pagina emendata est

plane pro humanae facultatis uiribus, quae et rerum ignara ac rudis est, et difficile adducitur ut credat, sed et nequaquam perspicaciter intuetur. Itaque compluria nobis et de iis qui facilia sunt, difficilia:et quae consequi possunt, impossiibilia saepe uidentur. Atque id quidem nonnumquam per imperitiam, saepenumero quidem ob quamdam mentium ipsarum infantiam. Omnis namque homo infans utique uidetur esse, vel ultima senectute prouectus: quandoquidem pusillum admodum, ac novellum est vitae tempus ad uniuersum aevum. Quid est igitur ô bone uir, quod ex eiusmodi rebus, possibilesne, an impossibiles sint, dicere quippiam possint ii quos deorum ac daemoniorum latent potestates, quibusue totius naturae uis incognita est? Meministi ô Chaerephon quanta nudiusdertius tempestas extiterit? Nam uel cogitantem quidem tum fulgura illa ac tonitrua, tum uentorum incredibiles atque immensas magnitudines, cogitantem inquam pauor incessit. uereretur forsitan quispiam uniuersum iamiam ruituram mundi fabricam . Porro uero admirabilis quidam tranquillitatis constitutio exorta est, qui ipsa et hactenus perdurauit. Vtrum igitur maius ac difficilius arbitraris esse, eamne serenitatem ex illo vehementissimo turbine ac perturbatione traducere transferreque in tranquillitatem per mundum omnem, an potius mulieris formam transfiguratam in auis cuiuspiam speciem conuertere? Etenim et pueri nostri quoque huiusmodi aliquid fingere ac formare scientes, limum ceramue cum ceperint, facillime ex eadem massa uarias multiplicesque transfigurant formarum naturas. Diuino autem numini, quicum ne minima quidem ex parte nostri facultates conferri debent, perfacilia ac prona haec sunt omnia. Tum mundum omnem quanto teipso maiore putas esse? Dicasne tu? CHAE. Quis hominum ô Socrates huiusmodi quicquam uel cogitatione complecti,uel oratione consequi ualeat? Neque enim id dicendo quisquam assequatur. SOC. Itaque iam cernimus homines, si forte inuicem conferantur, permultum differre inter sese, praestareque alterum alteri tum uiribus, tum etiam imbecillitatibus. D Etenim matura hominum aetas collata ad pueros penitus infantes, quinque puta decemue dies natos, quam magnum quaeso, quamque admirabile discrimen habet et infirmitatis, et roboris, cum in omnibus fere uitae actiohibus, atque artium studiis, tum in iis quoque omnibus quaecunque aut corpore administrantur, aut animo gerutuntur. Haec namque (id quod paulo ante dixi) tenerioribus pueris ne in mentem quidem uidentur venire posse . Ac roboris quidem magnitudo eius qui perfecta aetate sit, quantam, quamue immensam atque inastimabilem prae illis praestantiam habet? Myriadas enim talium uir unus permultas manu complectatur, et quidem facile. Actas namque ab ipso initio imperita prorsus rerum omnium, et qui moliri nihil possit, hominibus natura contingit. Cum igitur homo homini (ut uidetur) tantum intersit : quid censebimus uniuersum uideri coelum prae nostris facultatibus, iis qui talia hic cognitione assequantur? Cre- dibile itaque fortassis plerisque uidcbitur,cuiusmodi habet mundi magnitudo praestantiam ad Socratis et Chaerephontis formam : eiusmodi et ipsum potestate, et prudentia, ac denique cognitione similiter eam quae in nobis inest antecellere facultatem. Proinde multa et tibi, et mihi, sed et aliis qui perinde ac nos sunt, impossibilia uidentur ex iis qui aliis forsitan perfacilia sunt: quandoquidem et tibia uti iis qui tibicines non fuerint, et legere ac scribere Grammaticae artis ignaris impossibilius est,ut qui illa ignorant, quam aut mu-