Nec tamen in omnium diphthongorum elatione, utrique vocali ſonus integer ubiqe conſtablit. Et enim vocalis præcedens ſæpenumero acutiùs ſonare videtur, & clariùs: in ai, & ei, ita aures implere, ut .i. ſubiungi æquius eſſet, quam ad latus adhærere. aeri fere triſſyllabum eſt, earl mobilis; apud alios enim diphthongus valet, hîc ërl auditur, illîc erl. Quæ autem vocalium aut diphthongorum variatio eſt ratione accentuum, pòſt dicetur.
Et quis iam, cui ſunt aures, inficias ibit, ſermonem Anglicum eſſe longè ſuauiſſimum; quem tot varii ſoni, tot literæ, tot diphthongi vſitatæ, præter improprias, modulentur?
Cap. VI.
Dialecti præcipuæ ſunt ſex: Communis, Borealium, Auſtralium, Orientalium, Occidentalium, Poetica. Omnia earum idiomata nec noui, nec audiui; quæ tamẽ memini, vt potero dicam. Ai, pro j, Borealium eſt: vt in faier, pro fjer ignis: Et au pro ou, vt gaun, aut etiam geaun, pro goun toga: & pro ü, vt pro wünd wound vulnus, waund. Illis etiam frequens eſt ea pro e, vt meat pro mët cibus; & pro o, vt beað pro both ambo. Apud meos etiam Lincolnienſes audies toaz, & hoaz, pro töz digiti pedum, & höz hoſe caligæ. Efferunt & kest, aut etiam kuſn, pro kaſt iactus, a, um; fula, pro folön; klöth pro kloth pannus; & contra ſpokn, pro spökn