Pagina:Logonomia anglica qua gentis sermo facilius addiscitur.djvu/172

Haec pagina emendata est
145
Chap. 27.

poſita, & alia Epica, periti muſici Birdus, alijque plures, melodijs illuſtrarunt; quemadmodum pſalmorum parafraſin Nathan Chytræus.

Carminum genus quod promiſcuum dixi, ad duo priora Epicũ, & Scenicũ, proximè accedit: quia fermè vnius ſunt generis, aliquando etiam duorum: menſura tamen alia eſt atque alia. Namque nonnulla dimetra ſunt, & inde vsque ad hexametra. Heptametrum prioris ætatis metafraſtis Faiero, Goldingo, alijſq; in vsu erat: recentioribus rarò ſolum eſt, ſed in materiâ triſtioricum hexametro nonnunquam miſcetur, in elegos. Exemplum.

Hï ðat hiz mirth hath loſt; whüz kumfort iz diſmaid,
Whüz höp iz 𝑣ain, whüz faith iz skorn'd, whüz truſt iz âl bitraid
If hï hä𝑣 held ðem dier, and kanot ſës tu mön;
Let him kum täk hiz pläz bj mï, hï shal not rv alön.

Aliæ ſunt carminum elegiacorũ meſuræ; maximè pentametrum: ſed in dicôlis aliquibus, carminũ inæqualitas eleuat materiæ grauitatẽ; vt, inter illa Dauisoni, pag. 200.

O faithles world! and ðj möſt faithles part,
a wumanz hart!

In ſummâ, ita laſciuiunt poetæ noſtri in carminũ generibus, in rythmis, & vtriuſq; mixturis, vt nihil fere excogitari poßit, cuius exempla apud illos abundè non reperies.

Cap. XXVIII.

De Carminibus ad numeros Latinorum poetarum compoſitis.

Expediam igitur illa carminum genera, quæ Latina exempla ſequunta ſunt. De ipſis numeris quid cenſen-

dem
T