Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/76

Fuit in emendando quaedam difficultas

videre aut nosse, illum non rite festum celebrasse, eique spem non esse participationis futurorum in terra benedicta gaudiorum festalium. Dolendum est, Christianos nostros festis suis Judæos in comessationibus & compotationibus ita imitari, adeoque nec diei sacro-sanctæ cœnæ parcere, quod tamen Judæi faciunt, cum tamen ista Judæorum cœna umbra saltem Christianorum sacro-sanctæ cœnæ fuerit.

Finis ceremoniarum & rituum Paschalium.

DE REDEMPTIONE PRIMOGENITORUM

Primitus convivium apparatur magnificum, ad quod propinquorum amicorumque optimi invitantur. Omnibus igitur jam paratis com invitati convenerunt, convivæ ordine collocantur, doctiores Rabbini senioresque primo; Sacerdos verò, cui infans offerendus & à quo redimendus est, supremo loco; deinde gutturnium cum aquâ & maluvium una cum mantili affertur; unde se seriatim lavant. Tum Pater-familias panem ambabus sumptum manibus agitat benedictione sic pronunciata:

Benedictus sis tu, Domine Deus noster, Rex seculi producens panem de terra.

His dictis Pater-familias mensâ surgit atque filiolum suum primogenitum ad Sacerdotem defert sic inquiens:

Hic filius meus est primogenitus, qui est apertio vulvæ matris suæ, & (Deus) Sanctus (benedictus sit ille) præcepit redimere eum, sicuti scriptura dicit: Num. 18:16. Et redimendos ejus à filio unius mensis redimos, in æstimatione argenti quinque siclorum, juxta siclum sanctitatis, viginti gera conficit. Et dicitur quoqu Exod.