Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/52

Fuit in emendando quaedam difficultas

Deus fortis in viribus fortitudinus tuæ, magnus in gloria nominis tui, fortis in æternum; & formidandus in formidabilitatibus tuis: Rex sedens in solio excelso & elevato, habitator æternitatis, excelsum & sanctum nomen ejus; & scriptum est: Cantate justi in Domino, rectos decet collaudatio.

In ore justorum laudaberis, & in sermonibus justorum benediceris, & in lingua piorum exaltaberis, & in medio sanctorum sanctificaberis, & in congregatione myriadum populi tui domus Israelis cum cantione decorabitur nomen tuum, Rex noster in omni generatione & generatione, quod ita debitum omnium creatorum est, coram te Domine, Deus noster, & Deus patrum nostrorum confiteri, laudare, celebrare, glorificare, exaltare, decorare, benedicere, extollere, & gloriosum proclamare, super omnia verba cantionum & celebrationum David, filii Isai, servi tui, uncti tui:

Celebretur nomen tuum in æternum Rex noster, Deus tortis, Rex magne & sancte in cœ-