Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/47

Fuit in emendando quaedam difficultas
39.

Hi quatuor versiculi, itidem absque modulatione repetuntur; Id quoque, ut supra, initium horum repetii:

Benedictus veniens in nomine Domini, benediximus vobis de domo Domini:
Benedictus etc.

Deus Dominus, et illuxit nobis, ligate agnum (festalem) implicationibus usque ad cornua altaris:
Deus Dominus etc.

Deus meus tu, et confitebor tibi, Deus meus, exaltabo te:
Deus meus tu etc.

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum gratia ejus.
Confitemini etc.

Laudent te, Domine, Deus noster, super omnia opera tua, et pii tui, justi, facientes voluntatem tuam, et omnis populus tuus Domus Israel cum cantione confitebuntur, et benedicent, et celebrabunt, et decorabunt, et exaltabunt, et sanctificabunt, et regnare facient nomen tuum, Rex noster, quoniam tibi confiteri bonum, et nomini tuo decet psallere, a seculo et usque in seculum, tu Deus.

Confitemini Domino; quoniam bonus: quoniam in seculum gratia ejus.

Con