Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est

Consitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum gratia ejus:

Dicat nunc Israël, Quoniam in seculum gratia ejus:

Dicat nunc domus Aharon; Quoniam in seculum gratia ejus

Dicant nunc timentes Dominum: Quoniam in seculum gratia ejus.

De anguista invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah: Dominus mihi, non timebo, quid faciat mihi homo: Dominus mihi inter auxiliatores meos, & ego videbo in odio habentibus me: Bonum (est) confidere in Domino, præ sperare in homine: Bonum (est) fidere in Domino, præ confidere in principibus: Omnes gentes circumdederunt me, in nomine Domini quoniam succidam eas: Circumdederunt me; in nomin e Domini quoniam succidam eas: Circimdederunt me sicut apes, extinctæ sunt sicut ignis spinarum; in nomine Dominiu quoniam succidam eas. Impellendo impulisti me ad cadedmun, & Dominus adjuvit me: Fortitudo mea & psalmus meus Jah; & fuit mihi in salutem: Vox exultationis & salutis in tentoriis justorum: Dextra Domini faciens virtutem, dextra Domini excelsa, dextra Domini faciens