Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est

Et bibunt singuli tandem quartum, adeoque ultimum infunditur poculum, atque deitinatus est certus quispiam qui fores ex inproviso, & festinanter ac magno impetu patentissime pandit, ita ut præsentes, rei præsertim hujus ignari, admodum terreantur (id quod ipse expertus sum, etiamsi actui isti antea aliquoties interfuerim.) Maximé verò liberi ipsorum attoniti reddentur, quibus, quid hoc significet, interrogantibus, parentes respondent; Messiam in sesto Paschatos venturu, & Jerosolymas, asino vectum, ingressurum. Quapropter & Veteres istam siguram huc posuerunt, ubi fores aperiendæ sunt, ut liberi interrogarent, quid illa sibi velint? Porta Urbis picta Jerosolymas repræsentat; asino insidens Messias est, Jerosolymas ingrediens, sicuti Scriptura dicit: Zachar. cap. 9. vers. 9. Verum tu filia Zion, gauude valdè, & tu filia Jerusalem jubila. Ecce Rex tuus venit tibi, pauper, justus & auxiliator, equitans super asinam & super pullum asinæ. Messiam Elias cum tuba insequitur, viam Domini præparaturus, sicuti Scriptura dicit: Malach. cap. 3. vers. 5. & 6. Ecce ego mittens vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus & terribilis, & convertet cor patrum ad filios, & cor filiorum ad parentes corum, ne forte veniam & percutiam terram anathemate. Castellum in monte à tergo Eliæ, Emmaunta denotat, Figura hæc, ad exemplar vetustissimum, expressa & sculpta est, quamvis subtilius potuisset formari. Adeòque mirum est Judæos etiamnum fateri, Messiam ad festum Paschatos venturum, & Jerosolymas asino insidentem, ingressurum; quod à Jesu nostro Nazarenu factum icimus.

Apertis itaque foribus hos duos sequentes versus, uno ore de altissima voce exclamant: Effun-