Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/31

Fuit in emendando quaedam difficultas

Propterea nos obligati sumus ad laudandum, celebrandum, laudibus efferedum, glorificandum, exaltandum, decorandum, benedicentum, extollendum, & victorem eum prædicandum, qui fecis patribus nostris & nobis omnia signa hæc: Eduxit nos è servitute in libertatem, è mœrore ad gaudium, è luctu ad diem festum, è caligine ad lucem magnam, & è mancipatu in redemptionem: & dicemus coram eo canticum novum, Hallelu-jah:

Hallelu-jah, Laudate servi Domini, laudate nomen Domini: Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc & usque in seculum: A Solis ortu usque ad occasum ejus, laudatum est nomen Domini: Excelsus super omnes gentes Dominus, super cœlos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus noster, exaltans se ad habitandum, humilians (vero) se ad videndum in cœlis & in terra? Erigens de pulvere tenuem, de sterquilinio elavabit egenum: Ad sedere faciendum cum magnificis. cum magnificis populi sui. Sedere faciens sterilem in domo, matrem filiorum lætantem: Hallelu-jah: