Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/19

Fuit in emendando quaedam difficultas

Et factus est ibi in gentem magnam: docet, quod fuerit ibi populus Isareliticus inventus magnus.

Et fortem: sicuti scriptura dicit; Exod. c. 1. v. 7. Et Filiis Israel fructificarunt, & se in morem reptilum produxerunt, & multiplicati sunt, & roborati sunt in valde valde, & repreta est terra eis.

Et multam: sicuti dicitur Ezech. c. 16. vers. 7. Decem millia veluti germen agri dedi te, & multiplicata es, & magnificata es, & ingressa es in ornamento ornamentorum, ubera intumuerunt, & pilus tuus germinavit, & tu nuda & retecta.

Et malefecerunt nobis Ægyptii: sicuti dicitur Exod. cap. 1. vers. 10. Agedum sapientiam intendemus (ingenii nervos intendemus) in illum, ne forte multiplicetur, & sit cum evenerit bellum, & addatur etiam ipse super inimicis nostris, & pugnet contra nos, & ascendat de terra.

Et afflixerunt nos: sicuti dicitur Exod. cap. 1. vers. 11. Ut affligerent eum oneribus suis, & ædificavit (Israel) urbes armamentariorum Paharaoni Pithomum & Rahamsesum.

Et