Haec pagina emendata et bis lecta est
86
LEX SALICA.

legem dicatis secundum legem Salegam. Quod[a] si ille[b] dicere noluerint, septem611 de illos rachineburgios, CXX dinarios qui faciunt solidos III ante[c] solem collocatum[c]612 culpabiles iudicentur[a].

§ 2613. Quod si[d] nec legem dicere noluerint, nec de ternos solidos fidem facerent[e], solem illis collocatum[f], DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicentur.

§ 3[g]614. Si[h] vero illi rachineburgii[i] sunt et non secundum legem iudicaverint, is[k] contra quem sententiam dederint causa[l] sua agat et[m] potuerit adprobare quod non secundum legem iudicassent[l][n], DC dinarios qui faciunt solidos XV quisque illorum[o] culpabilis iudicetur.

Add. 1[p]. Si vero rachinburgiae legem dixerint et ille contra quem legem dicunt eos[q] contradixerit, quod legem non iudicant, simili modo[r][q] contra unumquemque[s] solidos XV culpabilis iudicetur.