Haec pagina emendata et bis lecta est
72
LEX SALICA.

res illa[a] primitus[b] fuit agnita aut intertiata[c]. Quod si trans Legerem aut Carbonaria[d] mannent cum quibus[e] res illa agnoscitur, LXXX noctis lex ista custodiatur.

XLVIII. De falso testimonio504.

§ 1. Si quis falso testimonio perhibuerit[f], DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1[g]. Si aliquis alicui iure[h]505 inpotaverit quod periurasset et non potuerit adprobare506, qui inpotavit solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 2[i]. Si alicui fuerit inpotatum quod periurasset et hoc qui inpotat potuerit adprobare, qui periuraverit solidos XV culpabilis iudicetur[k].

§ 2. Si cuicumque fuerit inculpatum[l] quod periurasset[m], iuratores[n] quinos solidos508 condemnentur.

§ 3[o]. Ille vero cui[p] adprobatum[q] fuerit[p], excepto capitale et dilatura atque causa, extra hoc[r] DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.