Haec pagina emendata et bis lecta est
58
LEX SALICA.

si[a][b] convenerit pro ipsa dominus reddat[b], aut CXLIV[c] iectus ac­cipiat flagellorum.

Add. 1[d]409. Si servus cum ingenuum furtum fecerit, servus in duplum, si quod consorciavit, reddat excepto capitale et dilatura; inge­nuus vero quadruplum excipiat damnum.

Add. 2[e]410. Si quis cum servum alienum[f] negotiaverit, solidos XV culpabilis iudicetur[g].

XLI. De homicidiis a contubernio factus[h].

§ 1. Si quis ingenuo[i] Franco[k]411 aut412 barbarum[l] qui legem Salega vivit413 occiderit, cui fuerit adprobatum, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 2414. Si vero eum in poteum415 aut sub aqua miserit aut[m][n] de rammis418 aut de quibuslibet rebus[m] celaturus texerit[n][o], XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 1[p]. Si non fallanivit420, dinarios VIII M qui faciunt soli­dos CC culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero eum[q] qui in truste dominica421 fuit[q] aut[r] mulierem ingenuam[r]422 occiderit, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.