Add. 2[a]. Si vero Francus Romano[b]322 sine causa ligaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.
Add. 3[a]. Si quis[c] ligatum per superbiam aut per virtutem323 ad[d] graphionem324 tulerit325, de vita sua[e] redimat[f]326.
§ 1[g]. Si quis de diversis venationibus[h][i]327 furtum fecerit et[k] celaverit[l], praeter capitale et dilaturam MDCCC dinarios[m] qui faciunt XLV culpabilis iudicetur. Quia lex[n] de[o] venationibus[p] et[q] piscationibus observare convenit.
§ 2. Si quis cervo domestico328 signum329 habentem furaverit aut[r] occiderit, quia[s] ad venatione mansuetus[t][u] est330 et[v] hoc per testibus fuerit adprobatum[w] quod eum dominus suus in venationem habuisset aut[z] cum ipsum duas aut tres feras occidisset[v], MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.