Haec pagina emendata et bis lecta est
37
LEX SALICA.


§ 19[a]. Si[b] quis arborem post annum quod fuit signatus282 praesumpserit, nullam habeat culpa[c].

§ 20[d]. Si quis retem ad anguillas283 de flumen furaverit, MDCCC dinarios[e] qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 21. Si quis statuale, tremaclem aut vertevolum[f] furaverit284, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 22[g]. Si quis screona285 sine clavem286 effrigerit, DC dina­rios[h] qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 23[i]. Si quis screona qui clavem habet effrigerit[k], MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur[l].

§ 24[m]. Si quis campo alieno287 araverit[n] extra consilium do­mini sui[o], solidus XV culpabilis iudicetur.

§ 25[p]. Si quis vero eum[q] seminaverit, MDCCC dinarios[r] qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 9[s]288. Si[t] quis aratro[u] de campo alieno ante ostaverit[v]289