Haec pagina emendata et bis lecta est
17
LEX SALICA.


§ 495. Si quislibet[a] porci aut qualibet pecora[b] in messe aliena currerint et illum negantem ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 5[c]. Si quis vero[d] pecora de damno aut in clausura aut dum ad domum minantur97 expellere aut excutere praesumpserit98, Malb. excoto99, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2[e]100. Si vero per inimiciciam aut per superbia sepem alienam aparuerit[f] et in messe, in prato, in vinia vel qualibet labo­rem pecora miserit[g], cuius labor est, si convinctus eum fuerit ad testibus, stematum damnum reddat et insuper denarius MCC, faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

X. De servis vel mancipiis furatis101.

§ 1[h]. Si quis servo[i] aut caballo vel iumentum furaverit102, MCC dinarios[k] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur[l].

§ 2. Si servus aut ancilla cum ipso ingenuo de rebus demini sui aliquid portaverit, fur103, praeter quod eius mancipia et res restituat, et insuper DC dinarios qui faciunt solidos XV104 culpabilis iudicetur[m].

2