Pagina:Lex Salica (1906).pdf/135

Haec pagina emendata et bis lecta est
133
LEX SALICA.

mum de suis cervicibus excusserunt pugnando atque post agnitionem baptismi sanctorum martyrum corpora quae Romani igne cramaverunt vel ferro truncaverunt vel besteis lacerando proiecerunt, Franci super eos aurum et lapides praetiosos superornaverunt[a].




Prologus II.[b]

Placuit atque convenit inter Francos atque eoi ura proceribus964, ut pro servandum inter se pacis studium omnia incrementa[c] rixarum odia resecare deberent et[d], quia ceteris gentibus iuxta se positis fortitudinis bracchio prominebant[d], ita etiam eos legale auctoritate prae­cellerent, ut iuxta qualitatem causarum sumerent criminales actiones terminum. Extiterunt igitur inter eos electi de pluribus quattuor viri his nominibus: Wisogaste, Salegaste, Arogaste et Widogaste in[e] villis966 qui ultra Renum967 sunt in Bodochem et Salechem et Widochem[e], qui per tres mallos convenientes omnes causarum origines sollicite discucientes de singulis iudicium decreverunt.




Epilogus I.[f]

Explicit lex Saleca qui vero cunlacio infra hae libros IV continere viditur.

Primus rex Francorum statuit a primo titulum usque LXII disposuit iudicare. Postmodo968 autem tempus cum obtimatis suis a LXIII titulum usque ad LXXVIII addedit. Sic vero Childebertus rex post