Pagina:Lex Salica (1906).pdf/134

Haec pagina emendata et bis lecta est
132
LEX SALICA.

barbara956, inspirante Deo inquaerens[a] scientiam clavem[a], iuxta morem[b] suorum qualitatem desiderans iustitia, custodiens pietatem957, dictaverunt958 Salicam legem[c] per proceris ipsius gentes qui tunc tempore eiusdem aderant rectores[d] electi de pluribus viris quattuor his nominibus959: Wisogastis[e], Bodogastis[f], Salegastis et Widogastis[g] in loco cognominantia Salchamae[h], Bodochamae, Widochamae, qui per tres mallos960 convenientes omnes causarum originis[i] sollicite discutiendo tractandis[k] de singulis[l] iudicium decreverunt hoc modum. At ubi Deo (favente)[m] rex Francorum Chlodovius[n] torrens et pulcher primus recepit catholicum baptismum961 et quod minus in pactum habebatur edonii per (praecelsos)[o] regis Chlodovehi et Hildeberti et Chlotarii963 fuit lucidius emendatum[n][p].

Vivat qui Francus (diligit)[q] Christus, eorum regnum custodiat, rectores eorum lumen suae gratiae repleat[r], exercitum protegat, fidei munimenta[s] tribuat, pacem gaudeat et felicitatim tempora, dominancium dominus Iesus Christus pietatem custodiat. Hec est enim gens quae fortis[t] dum esset robore valida[t], Romanorum iugum durissi-