Haec pagina emendata et bis lecta est
11
LEX SALICA.


§ 13. Si maiale vero quae votivus[a] non fuit, sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 4.[b] Si quis de gregem XV porcus30 furaverit[c], sol. XXXV culpabilis iudicetur.

§ 14. Si quis XXV porcos furaverit, ubi amplius non fuerit in grege illo[d]31, et ei fuerit adprobatum, Malb.32 sonista33 hoc est, MMD dinarios qui faciunt sol. LXII[e] culpabilis iudicetur.

§ 15.[f] Si vero amplius fuerit qui non fuerint imbulati, excepto capitale et dilatura, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur.

§ 16.[g] Si vero L porci fuerint imbulati et si adhuc aliqui re­maneant[h], excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII[i] culpabilis iudicetur.

III. De furtis animalium.

§ 1. Si quis vetellum34 lactantem35 furaverit et ei fuerit adpro­batum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.

§ 2.[k] Si quis bimum aut anniculum animal36 furaverit et ei fuerit adprobatum, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis bovem aut vaccam cum vetellum37 furaverit, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1.[l] Si quis vaccam sine vitulum furaverit, sol. XXX culpa­bilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 2.[l] Si quis vacca domita38 furaverit, sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 3. Si taurum bimum furaverit sol. XXXV culp. iud. (II, Her., Em.).

§ 4. Si quis taurum furaverit illum qui gregem regit[m] et neumquam iunctus39 fuisset, MDCCC din. qui faciunt sol. XLV culpabilis iudicetur.