Pagina:Lex Salica (1906).pdf/129

Haec pagina emendata et bis lecta est
127
LEX SALICA.

XII annos res929 alterius iniuste sibi usurpaverit, eas excepto fredo cum lege sua conponat et item maniatur sicut ille manniri [potest][a] cui contra legem fecit, et ita a comite ad mallum suum adducatur sicut ille adduci potest cui contra legem fecit. De hereditate vero paterna vel materna si aliquis eum interpellare voluerit, usque ad spatium XII annorum expectare indicatus est.

6.

Indicatum est ab omnibus, ut si Francus930 homo vel ingenua femina in servitio sponte sua931 inplicaverit se, ut si res suas, dum in libertate sua permanebat, ad ecclesiam Dei aut cuilibet legibus tradidit, ipse cui tradite fuerint eas habere et tenere possit: et si filios et filias, dum in sua fuit libertate, generavit, ipsi liberi permaneant.

7. De XXXVI[b]932 capitulo.

Si quis servus hominem ingenuum occiserit, ipse homicida pro medietate conpositionis parentibus hominis occisi traditur, et aliam medietatem dominus servi se noverit solviturum, aut si legem intellexerit, poterit se obmalare, ut leodem non solvat. Quia nullam de ecclesiastico aut beneficiario vel alterius persona servo discretionem lex fecit, si ita ecclesiastici aut beneficiarii servi sicut liberorum tradi aut dimitti possunt, ad[c] interrogationem domni imperatoris reservare voluerunt[c].

8. De XLVI933 capitulo,

id est, qui viduam in coniugium accipere vult, iudicaverunt omnes[d], ut non ita sicut in lege Salica scriptum est eam accipiat, sed cum parentorum consensu et voluntate, velut usque nunc antecessores eorum fecerunt, in coniugium sibi eam sumat.