Pagina:Lex Salica (1906).pdf/128

Haec pagina emendata et bis lecta est
126
LEX SALICA.

omnibus, ut si ille servus[a] iniuste venditus vel ingenuus dimissus apparet, non alter pro eo in loco illius restituatur; quia dixerunt aliqui, quod idem servus, qui ingenuus dimissus fuerat, denuo ad servitium redire[b] non debeat925. Sed pristino domino et servitio restitutus fiat iudicaverunt.

3. De XIV926 capitulo legis Salicae.

Si quis ingenuus ancillam alienam in coniugium acceperit, ipse cum ea in servitium inplicetur. De hoc capitulo indicatum est ab omnibus, ut si ingenua femina quemlibet servum in coniugium sumpserit, non solum cum ipso servo in servitio permaneat, sed etiam omnes res quas habet, si eas cum parentibus suis divisas tenet, ad dominum, cuius servum in coniugium accepit, perveniant; et si cum parentibus suis res paternas vel maternas non divisit, nec alicui quaerent respondere nec cum suis heredibus in rerum paternarum hereditate ultra divisa[c] accedere possit. Similiter et si Francus homo alterius ancillam in coniugium sumpserit, sic faciendum esse iudicaverunt.

4. Item de eodem927 capitulo.

Si quis uxorem alienam vivo marito tulerit, VIII M. denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur. De hoc capitulo iudicatum est, ut vivo marito cui[d] eadem uxor contra legem subtracta fuerat, ab illo qui eam ei iniuste tulerat cum lege suprascripta id est CC solidos reddita fiat.

5. De XXVI[e]928 capitulo.

Si quis puer infra XII annos aliquam culpam commiserit, fredus ei non requiratur. De hoc capitulo iudicatum est, ut si infans infra