§ 1. Si qui919 falsi testes fuerit adprobati, quinos denos solidos multa sustineat; si vero eis inculpaverit quod falsum testimonium dedissent manum suam [in ineum][a] mittat920 et [si][b] sana tulerit sicut superius diximus simili multa sustineant: si certe manum conburet XV solidos damnum sustineat.
§ 1. Si quis921 uxorem alienam tulerit vivo marito, dinarios VIII M. qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.
In nomine Dei. Incipiunt capitula legis Salicae.
De hoc capitulo iudicatum est923, ut ille qui mannitur spatium mannitionis suae per XL noctes habeat; et si comes infra supradictarum noctium numerum mallum suum non habuerit, ipsum spatium usque ad mallum comitis extendatur; et deinde detur ei spatium[d] ad VII noctes. Inde non noctium spatia, sed proximus mallus comitis ei concedatur.
Si quis servum alienum occiserit vel vendiderit vel ingenuum dimiserit, MCCCC denarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura. De hoc capitulo iudicatum est ab