Pagina:Lex Salica (1906).pdf/121

Haec pagina emendata et bis lecta est
119
LEX SALICA.


§ 5. [Quale][a] condictione placuit atque convenit, ut si servus hominem ingenuum occiderit, tunc dominus servi cum VI iuramento, quod pura sit conscientia sua nec suum consilium factum sit nec vo­luntatem eius et servum ipsum det ad vindictam834. Et si servum dare non potuerit, in ipso iuramento fide data donet (quod)[b] nec ibi sit ubi eum sensit nec scit nec eum adtingere possit: [indulgat][c] ser­vum hoc est [det][d] licentia parentibus coram parentes qui occisus est; et de ipso quod voluerint faciant, et ille sit exolutus.

§ 6. Similiter convenit ut quicumque [admallatus][e] fuerit et in veritate testimonia835 non habuerit unde se aeducat et necesse est [ut][f] initium836 fidem faciant837 et non habuerit simili modo qui pro eum fidem faciat; et ipse in sinestra manu fistucam838 teneat et dex­tera manu auferat839.

§ 7. Quale convenit modo, ut si servum [sors][g]840 nunciata fue­rit de furtum, tunc dominus servi inter X841 noctes mittat servum ad sortem. Si ibi illum in illas X noctes non miserit in presente, tunc in XL et duas noctes eum mittat et [tum][h] ibi servus ad sortem venire debet et illi [cui][i] furtum pertulit ius sit cum sex videre842. Et si ad XL et duas noctis non venerit nec sunnia843 adnuntiaverit, tunc servus culpabilis iudicetur, et causa super domino magis non ascen­dat844 nisi quantum de servo lex est: aut ipsi servus [cedatur][k] aut dominus pro servo conponat, hoc est solidos XII et capitale et dela­tura. Et si in XL et duas noctes legibus sunnia nuntiaverit, in octuaginta et quatuor noctis postea placitum845 intendatur. Et si ibi se non eduxerit846, sicut supra scriptum est culpabilis iudicetur. Nam (si)[l] ad XL et II noctes sunnia adnuntiaverit, [iectus][m]847 XV so-