Pagina:Lex Salica (1906).pdf/110

Haec pagina emendata et bis lecta est
108
LEX SALICA.

suas[a]761, et qui eum paverit aut hospitalem[b] collegat[c], etiam uxor sua propria, solidos XV culpabilis iudicetur, donec omnia quae ei le­gibus impotatur conponat.

§ 2. Si antruscio antruscione pro qualibet causa maniret aut [fideiussorem762 quaesierit][d] et eum secundum legem [non rogaverit, solidos XV culpabilis iudicetur, excepto quod legem][e] propter causam[f] illius anno integro[g] nullatenus tenentur763.

§ 3. Si antrustio [contra][h] antruscione[i] iuraverit764, XV solidos culpabilis iudicetur.

9. [De eo qui domum alienum destruxerit][k].

§ 1. Si quiscumque domum[l] violenter distruerit[m], domum si pro firmamentum ebrius[n]765 habuisse probatur[o], qui hoc facere praesumpserit et ei fuerit adprobatum, XLV solidos culpabilis iudi­cetur[p].

10. [De eum qui hominem vivum de furca tulerit][q].

§ 1.767 Si quis hominem vivum[r] de furca tollere praesumpse­rit[s], qui eum tulisset, [cui][t] fuerit probatum, aut vita pro ipso amit­tat[u] aut CC solidos solvat.