Pagina:Lex Salica (1906).pdf/109

Haec pagina emendata et bis lecta est
107
LEX SALICA.

tum[a] habet solem illi colliget[b] ad ipso die in mallobergo illo in XL noctes. [Si nec ibi][c] se non duxerit[d], tunc ipse qui eum rogatum habet, solem illi collocet[e]. Postea illum in praesentia rege ad noctes XIV rogare[f] debet et ibi XII[f] ponat: per singulas vices[g] iurati dicant quod ibi fuerint ubi mitthio[h] ad noctes XIV solem collocasset [et][i] ille nec sacramentum[k] nec manum suam pro leude[l] posuit: et alii tres erunt qui dicant quod in XL[m] noctes ei solem collocasset et ille[n] nullatenus de andrustione chamalta[o] se legibus duxisset; tres testimonia dare debet qui dicant qualiter eum [ad][p] presentia regis venire rogasset. Si nec tunc veniret, istas nove testimonia iurati sicut superius diximus dicant. Similiter illa die si non venerit collocet[q] ei solem et illa trea testimonia qui ibi fuerunt ubi[r] colcatum ei sol[s]. Tunc [si][t] ista omnia impleverit qui eum admallavit et ille qui[u] admallatur ad nullum placitum venire volueret et[v] per legem se non duxerit[w][v], tunc [rex ad quem mannitus est][z] extra sermonem suum ponat[x]760; tunc[y] ipse culpabilis iudicetur et omnes res[j] erunt