Pagina:Lex Anglorum et Werinorum hoc est Thoringorum.djvu/21

Fuit in emendando quaedam difficultas

VII.

De furtis.

I. Qui gregem equarum in parco furatus fuerit, in triplum componat; si autem foris gregem commouit, quot equæ fuerunt, tot capita in commotionis mulctam componat, et quod abstulit, tot triplum componat. Hoc de ceruo, boue, uacca, oue, porco, judicatum est.

II. Qui scrophas sex cum uerre, quod di cunt son, furatus est; in triplum componat, et delaturam sol VII. et in freda totidem.