Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/195

Haec pagina emendata est
—  76  —

Notat autor doctrinam de Animarum Revivivatu in corpora a Christo in discipulis, et a Christianis in origine esse toleratam. Sed sciendum est revera nullum esse transitum animæ de corpore in corpus, nisi quatenus corpus ipsum insensibiliter mutatur. Metampsychosis foret contra regulam, quod nihil per saltum. Animam de corpore transire in corpus perinde est ac corpus saltu ire de loco in locum nec tamen per intermedia transire.

In omnibus his rationis egestas.