Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/191

Haec pagina emendata est
—  72  —

Aristotelicæ et Cartesianæ, et ideo etiam Cabalistis doceri posse. Allegat deinde quod Aristoteles creationem et providentiam neget, unam intelligentiam in tota specie humana statuat, Cartesius causas finales tollat. Putat autor (Scholium) in Academiis Aristotelem doceri jussisse.



Putat autor veteres voluisse ut philosophia in scholis doceretur quæ possit a Theologis corrigi et impugnari, ne quis per omnimodam Theologiæ cum philosophia conspirationem seductione diaboli (si displicet, autor irridens loquitur) per omnimodam Theologiæ cum philosophia conspirationem in hanc cogitationem incidat, Religionem Christianam esse opus rationis. Hæc noster quæ irrisoria mihi videntur. Quanto magis ratio conspirat Religioni, tanto melius omnia habentur. Supereruut tamen semper quædam revelata, quæ sunt facti et Historiæ et Rationi aliquid superaddunt. Et hoc prætextu hostem admitti, ne nimis amico consentire videamur, insulsum fuerit.