Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/189

Haec pagina emendata est
—  70  —

(p. 2. Eth. schol. prop. 10), oppugnat eos, qui naturam Dei ad essentiam rerum creatarum, spectare aiunt et tamen alibi[1] statuerat res sine Deo nec esse nec concipi et ex ipso necessario oriri. (Part. 1, Eth. prop. 21.) Contendit causa ea finita et temporalia a causa infinita immediate non produci, sed (prop. 28) produci ab aliis singularibus et finitis. Sed quomodo ergo tandem a Deo oriuntur ? Nam nec mediate ab eo oriuntur hoc modo quia nunquam ad ea pervenietur, quæ non similiter ab alio finito. Non igitur dici potest Deum mediantibus causis secundis agere, nisi producit causas secundas. Dicendum ergo potius Deum producere substantias non earum actiones ad quas solum concurrit.



Autor incommoda Cabalæ non aliter excusat § 5, quam quod sint omni philosophiæ communia, etiam


  1. Eth. p. 1, prop. 15.