Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/187

Haec pagina emendata est
—  68  —

malum suum sentit. Felix est si intelligat bonum ex malo sequi et quæ fiunt nobis optima esse, si sapimus.


Ex his etiam intelligitur quæ Spinosa de amoro Dei intellectuali habet (Eth. p. 4, prop. 28[1]), nonnisi ad populum phaleras esse cum in Deo omnia bona malaque indiscriminatim necessario producente nihil est amabile, verus Dei amor fundatur non in necessitate sed bonitate.


Spinosa (de Emend. intell., p. 388) ait rerum particularium id est talium quarum existentia nullam habet connexionem cum earum essentia quæque proinde æternæ veritates non sunt, nullam dari scientiam, sed tantum experientiam. Hæc pugnant cum iis quæ alibi dixerat, omnia necessaria esse, omnia necessario fluere ex divina essentia. Idem

  1. Pars 4e pro parte 5e ubi passim de amore intellectuali agitur.