Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/185

Haec pagina emendata est
—  66  —

manam a nullis causis naturalibus statuunt produci sed a Deo immediate creari a reliquis rebus adeo independentem ut absolutam potestatem habeat se determinandi et ratione recte utendi. Sed experientia satis superque ostendit, quod in nostra potestate non magis sit mentem sanam quam corpus sanum habere. » Hæc ille. — Mea sententia quælibet substantia est imperium in imperio, sed exacte rebus cæteris conspirans : nullum ab alio quocumque præter Deum influxum accipit, sed tamen ab aliis omnibus sed per Deum autorem) dependet : immediate a Deo prodit, et tamen aliis rebus consentanea producitur : cæterum non omnia sunt æque in nostra potestate. Nam magis huc vel illuc inclinamur. Malcuth seu regnum Dei nec divinam nec humanam libertatem tollit, sed indifferentiam æquilibrii quam statuunt, qui rationes actionum suarum, quas non intelligunt, nullas esse putant.


Spinosa putat mentem valde firmari si quæ fiunt necessario fieri intelligat : sed hoc coactu patientis animum contentum non reddit, neque ideo minus