Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/183

Haec pagina emendata est
—  64  —

illo albo : itaque voluntatem non esse causam volitionis ut humanitas non est causa Petri et Pauli. Causa igitur alia egent volitiones particulares. Voluntas est tantum ens rationis. Hæc Spinosa. — Sed voluntatem nos accipimus pro potentia volendi, cujus exercitium est volitio. Ergo utique per voluntatem volumus, sed verum est aliis causis specialibus opus esse ad determinandam voluntatem, nempe ut certam producat volitionem. Certo modo modificanda est. Voluntas ergo ad volitiones non se habet ut species vel speciei abstractum ad individua. Errores non sunt liberi nec actus voluntatis, etsi sæpe per liberas actiones ad errores nostros concurramus.



Dein Spinosa (Tract. polit., c. 2 n° 6] « Homines inquit in natura velut imperium in imperio (Malcuth in Malcuth addit autor) concipiunt[1]. Nam mentem hu-

  1. Quid sit Malcuth vide supra.