Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/181

Haec pagina emendata est
—  62  —

Voluntatem autor male appellat conatum cujusque rei peristendi in esse suo. Voluntas enim ad specialiora, modumque existendi perfectiorem tendit. Conatum male ait ipsam esse essentiam, cum essentia sit semper eadem, conatus vero varient. Affirmationem esse conatum mentis perseverandi in esse suo, id est conservandi ideas suas, non admitto. Habemus hunc conatum etiam cum nil affirmamus. Præterea apud Spinosam mens est idea, non habet ideas. Male etiam putat affirmationem et negationem esse volitionem, cum tamen hæc præterea rationem boni involvat.


Spinosa (Ep. 2 ad., Oldenb.) voluntatem ait differre ab hac vel illa volitione, ut albedinem ad hoc vel