Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/169

Haec pagina emendata est
—  50  —

statuere nec aliud creantem præter id quod absoluta quadam voluntate statuit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto[1] a summa Dei potentia[2] omnia eadem necessitate sequi, eodem modo ut[3] ex natura trianguli[4] sequitur ejus tres angulos æquari duobis rectis. — Ex initio horum verborum patet Spinosam Deo non tribuere intellectum et voluntatem. Recte negat Deum esse indifferentem et absoluta voluntate aliquid statuentem : statuit voluntate rationibus innixa. Res ex Deo sequi, ut proprietates ex triangulo, nullo argumento comprobatur neque analogia est inter essentias et res existentes.


    tamen credunt, eum posse omnia, quæ actu intelligit, efficere ut existant ; nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quæ in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiæ repugnare.

  1. Omisso (vide prop. 16)
  2. Sive infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse vel semper eadem necessitate sequi (ut supra)
  3. Ac pro ut
  4. Ab æterno et in æternum