Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/165

Haec pagina emendata est
—  46  —

universales : idea animalis cujusque est possibilitas et illusio est animas immortales dicere, quia ideæ sunt æternæ, quasi globi anima æterna diceretur quia idea sphærici corporis æterna est. Anima non est idea, sed fons innumerabilium idearum. Habet enim præter ideam præsentem activum aliquid seu productionem novarum idearum. At secundum Spinosam quovis momento alia erit anima quia mutato corpore alia est corporis idea. Hinc non mirum si creaturas pro modificationibus evanidis habet. — Anima ergo est aliquid vitale seu continens vim activam.


Ait Spinosa Eth., p. 1, prop. 16. Ex necessitate divinæ naturæ infinita infinitis modis (hoc est omnia quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi