Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/159

Haec pagina emendata est
—  40  —

produxerit Cabalistarum concors sententia est. Hinc subinde eloquitur de principiato quodam primo quod Deus immediate ex se effluere fecerit, et quo mediante cætera in seriem et ordinem sunt producta idque variis nominibus salutare solent gratia ex : Adam Cadmon, Messias, Christus, Λόγος, verbum, primogenitus, homo primus, homo cælestis, dux, pastor, mediator, etc. Rationem asserti alias reddam. Rem ipsam agnovit Spinosa ut præter nomen nil desiderare possis. Sequitur inquit, Eth. p. 1, schol. prop. 28. Secundo quod Deus non potest proprie dici causa remota rerum singularium, nisi forte ea de causa ut scilicet eas ab iis quas immediate produxit vel potius quæ ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Qualia autem sint illa quæ ex absoluta Dei natura sequi dicuntur sic explicavit : prop. 21. Omnia quæ ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur semper et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum æterna et infinita sunt. — Hæc autor ex Spinosa quæ omni fundamento carent. Deus nullam creaturam infinitam producit neque ab ullo argumento ostendi potest nec assignari