Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/155

Haec pagina emendata est
—  36  —

Recte ait autor Deum rerum omnium origines ex ipso invertisse, quemadmodum olim memini Jul. Scaligerum dicere res produci non ex potentia passiva materiæ sed ex potentia activa Dei. Et hoc ego de formis affirmo seu activis vel entelechiis.

Quod ait Spinosa (Eth. p. 1, prop. 34) Deum eadem necessitate esse causam sui[1] et omnium rerum [2] (et Tractat, politic, p. 270, c. 2, n. 2), rerum potentiam esse potentiam Dei, non admitto. Deus necessario existit, sed res libere producit, et rerum potentia a Deo producta est, sed a divina potentia diversa est, et res operantur ipsæ, etsi vires agendi acceperint.


Ait Spinosa, Ep. 21. Omnia in Deo esse et in Deo moveri cum Paulo affirmo et forte etiam cum omni-

  1. Per prop. 11.
  2. Per prop. 16, ejusque coroll.