Haec pagina emendata est
— 34 —
assumsisse, cui insint attributa cogitatio et extensio et eam esse Spiritum, sed nulla est spirituum extensio nisi sumas latius pro quodam animali subtili ut angeli a veteribus accipiebantur. Addit autor modos horum attributorum esse mentem et corpus. Sed qui quæso, mens potest esse modus cogitationis cum sit cogitationis principium ? Itaque potius mens esset attributum et cogitatio esset modificatio hnjus attributi. Mirum etiam quod Spinosa supra, de Emendatione intellectus, p. 385, negasse videtur extensionem esse divisibilem in partes et ex partibus compositam, quod nullum sensum recipit nisi forte velut spatium non esse rem divisibilem. Sed spatium et tempus sunt ordines rerum non res.