corpus eadem res sit duobus tantum modis expressa, et quod (Eth. p. 2, schol. prop. 7,) et quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque substantia sint quæ jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo cognoscitur. Et ibidem ait : hæc quidam Hebræorum quasi per nebulam vidisse videntur qui scilicet putarunt Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum et idem esse. Hoc male mea sententia. Mens et corpus non est idem, non magis quam principium actionis et principium passionis. Substantia corporea habet animam et corpus organicum hoc est massa composita ex aliis substantiis ; id verum est eamdem substantiam cogitare et habere massam extensam sibi adjunctam sed minime ex ea consistere, cum nihil eorum non adimi possit, salva substantia. Præterea omnis substantia percipit, sed non omnis substantia cogitat. Cogitatio revera est monadum, imo omnis perceptio, sed extensio est compositorum. Deum et res a Deo intellectas unum idemque non magis dici potest, quam mentem et res a mente perceptas idem esse. Autor putat Spinosam naturam communem
Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/151
Haec pagina emendata est
— 32 —