Haec pagina emendata est
— 30 —
sibles. Materia mere passiva est aliquid vilissimum, nempe carens omni virtute, sed tale consistit tantum vel in incompleto, vel in abstractione.
Spinosa. (Eth. p. 1. coroll. prop. 13, et schol. prop. 15[1]). Nulla substantia ne corporea quidem divisibilis est. Hoc apud eum non mirum, quia ipsi non nisi unica est substantia : sed mihi id verum est, etsi infinitas substantias admittam, omnes enim apud me sunt indivisibles seu monades.
Ait idem (Eth. p. 3, schol. prop. 2) quod mens et
- ↑ Scholium, magni quidem momenti, sed prolixius quam ut in extenso hic suppleri possit. Id tantum datur, quod magis ad rem. « Non minus absurdum est ponere quod substantia corporea ex corporibus, sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, linea denique ex punctis componatur. Atque hoc omnes qui claram rationem infaillibilem esse sciunt fateri debent, et imprimis ii qui negant dari vacuum. »