habent, sed libere sunt producta. Inclinatus ad ea fuit Deus determinata ratione, sed non necessitatus.
Ex nihilo aliquid fieri ad fictiones refert Spinosa, de Emend. intell. p. 374. Sed revera modi qui fiunt ex nihilo fiunt. Cum nulla sit modorum materia certe nec modus nec ejus pars præextitit sed alius qui evanuit et cui hic successit.
Cabalistæ videntur dicere materiam nec creari ob vilitatem essentiæ nec existere posse, proinde vel nullam esse in universo materiam, vel spiritum et materiam unum idemque esse, ut habet Henricus Morus in thesibus Cabalisticis. Spinosa quoque negat ullam massam corpoream et materialem quæ sit subjectum hujus mundi a Deo creari potuisse, quia inquit ex qua divina potentia creari potuerit dissentientes ignorant. Est aliquid in his veri, sed credo non satis intellectum. Materia revera est, sed non substantia, cum sit aggregatum seu resultans ex substantiis : de materia in quantum secunda seu massa loquor extensa quæ minime homogeneum est cor-