Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/141

Haec pagina emendata est
—  22  —

ipse ὁ λόγος æternus, non ille Deo internus sed prolatititius et hic dicimus stylo Cabalistico Messias, quod Spiritu sancto natus est, qui proinde etiam Spiritus mundi Cabalistis dicitur, quia Spiritus ejus est qui mundum animavit. Cabalistæ etiam coguntur ut concedant quod corpus Christi sit omnipotens, eo quod corpus Christi secundum illud est corpus primum, unde reliqua corpora per varias Sephiras creatrices speciem et ornatum accepere. »


Autor deinde, cap. 4, Spinosam cum Cabala comparat, is ait : Ethi., p. 2, Schol. pro. 10. Omnes concedere debent nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam apud omnes in confesso est quod Deus omnium rerum tam earum essentiæ, quam earum existentiæ unica est causa ; hoc est Deus non tantum est causa rerum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Hoc Spinosa cui apparet autorem applaudere. Et verum est non esse de rebus creatis aliter pronuntiandum quam permittuntur a natura