Pagina:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/135

Haec pagina emendata est
—  16  —

rationum et Æonum complexio, non est unigenitus sed primogenitus.

Tatianus in oratione ad Græcos se professus Barbaricæ (id est Hebraicæ) philosophiæ sectatorem : In ipso universorum domino per potentiam verbi tum ipse, tum verbum quod in eo erat (verbum internum) extitit. Cum autem voluit iste, verbum ex ejus simplicitate prosiliit, non inaniter prolatum, sed primogenitum opus spiritus ejus (en verbum externum). Hoc scimus esse principium hujus mundi (Adam Cadmon, primogenitus) natum autem est per divisionem non per avulsionem ; quod enim avellitur a primo separatur, quod vero dividitur id functione donatum propria nihil imminuit illum a quo vim suam sumpsit. Hæc Tatianus ubi verba tantum Ebræa Ensoph et Adam Cadmon desunt neque ideo Tatianus Arrii prælusor. Arrius factus est hæreticus primogenitum negando, vel primogenitum cum unigenito confundendo. Bullus in defensione Synodi