Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/99

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De modo procedendi in executione scripturae privatae , et quam vim habeat.

Rubrica. X.

Statuimus , et ordinamus, quod scripturae privatae contra scriSbentem propria manu, et eius heredes, et successores habeantur in omnibus , et per omnia pro publico , et autentico instrumento , tam quo ad executionem ipsius fiendam ad petitionem illius, cuius interest, vel eius Procuratoris , quam quo ad probationem iurium ipsius in ijs quae in ipsa scriptura continebuntur, etiam si nulla fuerit in ipsa scriptura expressa causa confessionis, seu obligationis : dummodo tamen fuerit saltem ab ipso scribente subscripta, et legitime recognita, et factum, seu gestum, confessionem, seu obligationem ita clare contineat, quod ex ea veritas ipsa innotescere possit.

Nec contra eam aliae possint opponi exceptiones, quam quae sint contra publicum, et authenticum instrumentum, et contra praeceptum, seu laudum, et sententiam concessae, et si opponantur, auctoritate praesentis Statuti, pro nullis, frivolis, et frustratorijs habeantur.

Et si forte contigeret per ipsum scribentem in iudicio negari illam fuisse propria ipsius manu scriptam , tunc facta litterarum comparatione per duos Notarios Terrae Sancti Marini per ipsos Dominos Capitaneos eligendos , de facto , nulla iuris solemnitate servata , si ad relationem ipsorum Notariorum, ipsis primo praestito iuramento , de bene, et fideliter referendo, dixerint, et asseruerint scripturam illam manu propria ipsius, contra quem producta fuerit, scriptam fuisse, nullam habeat scribens praedictus exceptionem contra ipsam scripturam, et propterea personaliter retineri possit ad voluntatem creditoris usque ad integram solutionem contentorum in ipsa scriptura, et expensarum legitime factarum , et centum praeterea solidorum Communi nomine poenae persolvendorum.

Idem dicimus de heredibus, et successoribus ipsius scribentis negantibus, qui vigore dictae scripturae obligati essent, dum tamen ipsis trium dierum terminus assignetur ad consulendum, et se informandum, et deliberate respondendum super huiusmodi scriptura.

Praedicta tamen sibi locum non vindicent in minoribus vigintiquinque annis scribentibus sine debitis solemnitatibus in contractu minorum legitime requisitis.

Et quae dicta sunt supra de scriptura manu propria scripta