Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/95

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


fuerit. A qua declaratione appellari non possit, sed tantum ad idem generale Consilium recurri, pro revisione petenda.

Quod in causis appellationum nostra observentur specialia statuta circa tempora ad interponendum, et introducendum, iustificandum, et impugnandum, et ad prosequendum appellationem, et in casibus a statutis omissis iuris communis dispositio debeat servari.

Quod in causis civilibus procedi debeat ad ulteriora quamvis in progressu parte instante criminales fierent, praestita tamen per actorem idonea fideiussione in formam depositi de restituendo idem quod in civili iudicio consecuturus esset una cum expensis, casu quo in criminali succumberet.

Quod appellationes a sententijs latis in causis collectarum publicarum, viarum, pontium , fluminum , alimentorum futurorum, mercedum quotidianarum, et natura similium , executionem non retardent, sed pariant effectum tantum devolutivum.

Quod per exceptionem appellationis non devolutae causae cursus retardari non debeat, neque per processum ad ulteriora reiecta intelligatur huiusmodi exceptio, sed eius declaratio quando fieri debeat in arbitrio Iudicis remaneat.

Quod executiones conformium, aut earum sententiarum, quae transitum fecissent in rem iudicatam retardari non debeant praetextu restitutionis in integrum, compensationis crediti illiquidi, retentionis melioramentorum illiquidorum , aut similium , praestita tamen ab eo , qui executionem petit , idonea fideiussione de reponendo omnia in pristinum, casu quo sententia revocata esset, liquidato credito partis, et probatis melioramentis.

Quod illi qui hereditatem adire volunt cum beneficio legis, ac inventarij, tempus quindecim dierum habeant praescriptum ad deliberandum, et ad faciendum inventarium bonorum existentium in loco, ubi iudicium agitur, pro alijs vero extra, habeant ulterius diem unum pro quolibet vigesimo milliare tam in eundo quam in redeundo, et ad huiusmodi validitatem sufficiat praesentia unius Notarij , qui de ipso rogetur cum duobus testibus. Ita tamen ut omnia in eo apponantur, quae notari debent, et citatio nominatim omnium creditorum, et legatariorum, qui certi erunt. Incertorum vero per edictum ad valvas Palatij Iudicis absque alia iuris solemnitate, et ex huiusmodi beneficio, heres nullum aliud commodum consequi valeat, ac utilitatem , nisi quod ultra vires hereditarias teneri non debet , neque aliud insolutum dare creditoribus quam bona hereditaria iuxta dispositionem in hac specie iuris communis.

Quod nullus possit iurari suspectus pro summa minori decem