Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/93

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


stquam positiones ad locum pervenerint in quo degit ipse responsurus, et unius currentis diei pro quolibet vigesimo milliare a loco distante tam in eundo quam in redeundo. Quod petens calumniosis positioniBus responderi, in poenam centum librarum condemnetur applicandarum pro medietate parti, et pro alia fisco, nec non ad interesse partis, et si petens erit Procurator aut Advocatus in poenam privationis officij, et similiter ad damna , et interesse partis teneatur. Quibus [etiam poenis respective plectatur respondens positionibus , si evidenti calumnia, quae notoria sunt negare ausus fuerit.

Quod compromissa quae fierent, tam voluntaria, quam necessaria, intelligantur , et debeant durare usquequo ab Arbitris laudum merit prolatum sive sententia , dummodo terminus lapsus non fuerit instantiae , quae declaratur esse ordinaria aliarum causarum, nisi tamen partes ipsae in compromisso illam fecissent breviorem.

Quod lapso termino probatorio , processus intelligi debeat publicatus absque alia Iudicis declaratione , et copia processus partibus petentibus decernatur cum termino quinque dierum currentium a die habitae copiae , ad concordandum , et opponendum, et quatuorum dierum utilium ad opposita probandum.

Quod terminus ad allegandum sit decem dierum currentium utrique parti.

Quod causae Notarius propria manu diem sciibere debeat qua Iudici traditus fuerit processus pro illius expeditione.

Qui postea terminum habeat vigintiquinque dierum currentium ad sententiam proferendam, nec prorogari possit nisi a Consilio duodecim, et ex causa. Declarantes Iudicem non censeri muneri suo in expediendo causam iuxta praescriptum sibi terminum satisfecisse , quoties reum ab observatione Iudicij absolveret extra Casus a iure permissos.

Quod sportulae Iudici non debeantur tam in civili causa quam in criminali nisi ab actore, et reo forensibus degentibus extra iurisdictionem Sanmarinensem , vel in causis delegatis , quae tamen iure ordinario ad Iudicem tam in prima, quam secunda instantia non devolvantur aut quando Iudices electi a partibus, aut delegati a Consilio generali, Officiales stipendiati, et publici non essent.

Quod Iudices pro sportulis in civilibus causis usque ad summam quinquaginta aureorum habeant unum aureum , usque ad summam centum scutorum, aureos duos, usque ad quingentos, aureos quinque , et pro qualibet maiori