Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/92

Haec pagina nondum emendata est
40
LIB. II.


nium utrique parti ad probandum incumbentia super illis, quarum articulum Iudex infra terminum aliorum quinque dierum utilium decidere teneatur.

Quod si Iudex fuerit interlocutus actorem, aut reum legitimum non habere mandatum, teneatur illius defectum in eius pronuncia exprimere. Et eo casu acta quae antea gesta fuerunt valida remaneant,necabhuiusmodi interlocutoria liceat appellare. Veruntamen ubi pars vellet adhuc prosequi litem, deJbeat Procurator novum producere mandatum reformatum iuxta tenorem pronunciae; a lite vero desistens, parti expensas reficere teneatur. Quod terminus probatorius unus, aut plures, partibusassignentur arbitrio Iudicis, qui tamen metam quindecim dierum utilium pro prima, secunda, et tertia dilatione non excedant. Quos etiam abbreviandi auctoritatem Iudici impertimur ex causa per ipsum exprimenda in pronuncia.

Quod ultra terminos suprascriptos probatorios concedi debeant litterae examinatoriae ijs qui longinquostestes haberent,incasibus a iure permissis, recepto prius iuramento a parte instante , quod litterae non fuerint calumniose petitae, terminumque eidem unius diei assignando pro quolibet vigesimo milliare a loco distante , tam in eundo quam in redeundo.

Quod ubi in progressu causae apparebit litteras supradictas fuisse calumniose petitas, Iudex in hoc casu condemnare debeatpartem quae illas petijt in medietatem valorisrei,dequa lis est. Ita tamen quod in omnem casum summam aureorum quingentorum non excedat.Quodsiresnonreciperet aestimationem, in poenam aureorum quinquaginta, fisco Reipublicae pro medietate applicandorum, et pro alia medietate parti, contra quam litterae productae fuerint. Et praeterea ad refectionem damnorunr, ac interesse quae passa fuerit. Et ubi contigissent culpa Procuratoris, huiusmodi officio, ut supra, privetur, et teneatur reficere damna , ac interesse.

Quod Iudex tam primae instantiae quam secundae ex officio suo refrenare possit, ac reijcere capitula, positiones, et interrogatoria impertinentia , quae etiam per processum ad ulteriora reiecta intelligantur absque alia interlocutoria , neque ab huiusmodi progressu liceat appellare . Verum secundus Iudex errorem per se ipsum emendare possit , si quem factum a primo Iudice compererit.

Quod ubi Procurator sufficiens habebit mandatum ad respondendum positionibus , responsio principalis absentis non sit requirenda . Sin autem ex deffectu mandati , eadem responsio principalis exigenda esset , transmittantur positiones ad eumdem absentem sumptibus ponentis , nisi tamen respondere debens post motum iudicium se absentasset . Quo casu ipse ad expensas tenebitur , termino trium dierum utilium illi assignato ad respondendum po-