Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/81

Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De Archibusijs emendis a Dominis Capitaneis , et consignandis
in armamentario Communitatis.

Rubrica LVI.

Statuimus, et ordinamus quod de cetero Domini Capitanei Terrae Sancti Marini, qui pro tempore fuerint, teneantur, et obligati sint, durante eorum officio, providere pro munitione, et defensione dictae Terrae, et impensis nostrae Communitatis emere unum archibusium de illis , quae vulgariter nuncupantur archibugij a cavaletto, cum singulis suis fulcimentis, quae omnia debeant approbari pro sufficientibus , et idoneis a Dominis Capitaneis eorum successoribus, et a Conservatoribus aedificiorum publicorum, et ante finem officij eorum Capitaneatus dicti Domini Capitanei illa debeant tradidisse, et consignasse in armamentario nostro seu Praefectis eiusdem, sub po3na amittendi eorum salarium, de quo per eosdem Praefectos, et Dominos Capitaneos successores ematur dictum archibusium fulcitum, ut supra, etc.

De deposito fiendo per Dominos Capitaneos penes
Massarios Sancti Marini.

Rubrica. LV.

Item pro munitione eiusdem Terrae nostrae statuimus, et orIdinamus, quod Domini Capitanei qui successivis futuris temporibus erunt, ante finem eorum officij teneantur depositasse, et cum effectu solvisse libras decem denariorum de pecunia communis penes Massarios Protectoris nostri Sancti Marini pro tempore existentes , qui Massarij , et eius successores in perpetuum non possint, nec valeant dictas quantitates denariorum, apud ipsos depositatas, dare Dominis Capitaneis pro tempore existentibus , nec cuiquam alteri personae etiam de mandato eorum absque licentia Consilij generalis. Volentes illas solummodo expendi in casu imminentis belli, vel pro munitione, et defensione Terrae nostrae. Sub poena eisdem Dominis Capitaneis solvendi de facto tantundem de suo proprio dictis Massarijs.