Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/36

Haec pagina nondum emendata est
12
LIB. I.

De electione Officialium damnorum datorum, Capitaneorum Serravallis, Faitani, et Montis giardini, et eorum officio.

Rubrica XXVII.

Describantur in brevibus Doctores, et Notarij Terrae, et Territorij Sancti Marini, et praedicta brevia serventur in tribus urnis, seu bussolis , ita ut quaelibet urna , seu bussolus contineat brevia , in quibus sint descripta nomina dictorum Doctorum , et Notariorum , quae urnae , et bussoli una cum ceteris alijs urnis , et bussolis aliorum Officialium obsignentur sigillo Communis , et deinde reponantur in quadam capsula , cuius clavis consignetur Praefecto Arcbivij pro tempore existenti, et talis capsula sic clausa reponatur in banco Dominorum Capitaneorum iuxta solitum, et postea in principio cuiuslibet Capitaneatus in primo Consilio generali per eos coadunando sorte extrahantur brevia ad officia praedicta damnorum datorum, et Capitaneorum Serravallis, Faitani, et Montis giardini, videlicet unum breve ex qualibet urna, seu bussulo pro quolibet dictorum officiorum. Qui sic sorte per brevia extracti, sint, et esse intelligantur electi ad officia praedicta per sex menses, et non ultra, et sic semper servetur in perpetuum in electione, et extractione dictorum Officialium. Declarantes, quod nemo praedictorum tam Officialium damnorum datorum, quam Capitaneorum praedictorum Castrorum per aliquem ab eis, vel eorum quolibet in dicto officio substitutum inservire valeat, nisi substitutus ille a maiori parte Consiliariorum sexaginta virorum extiterit approbatus per suffragia , et balluctas, et non aliter. Et facta imbussulatione praedicta nemo alius superaddi possit, nisi completa penitus extractione omnium imbussulatorum , sub poena nullitatis superadditis, et Dominis Capitaneis contrarium proponentibus ammissionis eorum salarij. Declarantes insuper quod in dictis urnis , et bussolis nullus Notarius poni valeat, qui non extiterit approbatus, et declaratus idoneus per maiorem partem Consiliariorum sexaginta virorum eos balluctantium, et quod substituendi sint, et esse debeant de praedictis approbatis, et imbussulatis. In line autem eorum officij, Notarius damnorum datorum Terrae nostrae debeat infra octo dies immediate sequentes consignasse libros querelarum , et condemnationum dictorum damnorum datorum Dominis Capitaneis. Qui una cum Procuratore Fiscali, et Camerario infra alios octo dies immediate sequentes debeant facto per ipsos diligenti calculo cum dicto Notario de contentis in dictis libris querelarum, et condemnationum , et eidem Notario pro sua mercede assignata quarta parte dictae summae